Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 485


est subiectum magno Cani, et in ipso est maior copia panis et
vini quam sit in aliqua parte mundi. Gentes istius contrate
morantur in tenet oriis, que ex filtris sunt facta nigris. Tota sua
civitas regalis et principalis est facta ex muris albis et nigris;
omnesque sue vie sunt scaliate. In hac civitate non audet aliqua
persona effundere sanguinem alicuius hominis vel animalis,
et hoc ob reverenciam unius ydoli quod ibi colitur
et adoratur. In ista civitate moratur lo Albassi, id est papa in
lingua sua. Iste est capud omnium illorum ydolatrorum quibus
dat et distribuit secundum morem suum omnia illa beneficia
que ibi habet.
2. Hoc regnum hanc consuetudinem habet, nam mulieres
portant plures quam centum tricas, habentes duos dentes
in ore, ita longos sicut habent apri.
3. Hec etiam alia consuetudo habetur in hac contrata,
nam ponatur quod pater alicuius moriatur, et tunc ipse filius
sic dicet: «Volo honorare patrem meum». Unde faciet convocari

Torna all'inizio