Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 846


Praeterea, elementa quae sunt in corpore humano, sunt eiusdem speciei cum
aliis elementorum partibus. Sed elementa in commixtionem aliorum corporum
venientia, sunt de necessitate corruptibilia secundum naturam. Ergo et elementa
quae sunt in corpore humano. Sed corruptis componentibus corrumpitur
compositum. Ergo corpus hominis secundum naturam habet necessitatem
moriendi.
Solutio
Respondeo dicendum, quod necessitas moriendi partim homini est ex natura,
partim ex peccato. Ex natura quidem, quia corpus hominis compositum est ex
contrariis, quae nata sunt agere et pati ad invicem, ex quo accidit dissolutio
compositi. Sed tamen in statu innocentiae donum quoddam a Deo gratis datum
animae inerat, ut ipsa praeter modum aliarum formarum, secundum modum
suum vitam indeficientem corpori largiretur, sicut ipsa incorruptibilis est, et
non secundum modum corporis corruptibilem, quamdiu ipsa manebat Deo subdita,
et corpus ei omnino subdebatur, nec aliqua dispositio in corpore accidere
poterat quae vivificationem animae impediret. Sed propter peccatum istud
donum ablatum est; et ideo relicta est humana natura, ut dicit Dionysius in
eccl. Hier., in statu qui debetur ei ex natura suorum principiorum, secundum
quod dictum est ei, Gen. 3, 19: «Terra es, et in terram ibis». Et ideo post
peccatum, necessitas moriendi inest homini ex peccato, sicut ex removente
prohibens, quod erat gratia innocentiae; ex natura autem materiae, sicut ex eo
quod per se necessitatem mortis inducit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod hoc dicitur, inquantum per peccatum prohibens
mortem remotum est.
Ad secundum dicendum, quod peccatum non inest homini ex aliquo principiorum
naturalium, immo est contra naturam rationis; unde non est simile de peccato
et morte, quae ex principio materiali consequitur.
Ad tertium dicendum, quod materia debet esse proportionata formae, non ut
habeat conditiones formae, sed ut sit disposita ad recipiendum formam secundum
modum suum: unde non oportet si anima hominis est immortalis, quod
etiam corpus secundum naturam sit immortale.
Ad quartum dicendum, quod impossibile est quod complexio perveniat ad tantam
aequalitatem, quin alterum contrariorum praedominetur: quia alias non
fieret mixtio, nisi unum in alterum ageret dominans ad medium reducendo, altero
resistente; et praecipue hoc oportet in corpore humano quod calor dominetur
propter operationes animae, quae indigent calore sicut instrumento, ut dicitur
in 2 de Anima.

Torna all'inizio