Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo II

Pag. 28


die et de nocte et. quum volebam lapides recipere. socii mei ducebant eos
ad aliam partem ecclesie. et sic rapiebam sagacius. quantum poteram. super
illum montem Calvarie ante foramen. ubi vexillum crucis fuit positum.
In predicta ecclesia sepulchri prope montem Calvarie subtus immediate
est unum altare et post altare est una rupes. ubi. ut dicitur. fuit sepultum
caput Ade et scissa illa rupes hora. qua Cristus mortuus est. unde
Evangelista: Petre scisse sunt, et usque ad illum locum fuit sanguis Cristi
pendentis in cruce. et de illa rupe et lapide recepi in bona quantitate cum
scarpelis meis. Et. ante illud altare. sunt due sepulture modicum a terra
elevate. forte per unum brachium. in una est sepultus rex Balduinus. qui
fuit rex Jherosolyme et acquisivit terram sanctam gladio. in alia est sepultus
frater suus dux Godefridus de Bulhon. qui similiter acquisivit terram
sanctam et fuit principalis in acquirendo. et tamen noluit esse rex. sed dedit
regnum fratri suo Balduino. et hec sunt scripta super sepulchris eorum.
EPITAPHIUM PRIMO SUPER SEPULCHRO REGIS BALDUINI:
Rex Balduinus. Judas alter Machabeus.
Spes patrie. vigor Ecclesie. virtus utriusque.
Quem formidabant. cui dona tributa ferebant
Cedar et Egiptus. Dan et homicida Damascus.
Pro dolor. in modico clauditur hoc tumulo.
SUPER SEPULCHRO DUCIS GODEFRIDI:
Hic jacet inclitus dux Godefridus de Bulhon. qui totam istam terram
acquisivit cultui cristiano. cujus anima requiescat in pace. Amen.
Sunt autem alie quatuor sepulture a terra elevate modicum longe ab
illis. ante portas sepulchri post eorum. que fuerunt magnorum regum
et principum cristianorum. sed non habent scripturas. sunt antique et
bene ornate.

Torna all'inizio