Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 425

Tomus I


nuncio A. comitis Tholosani charissimi
fratris nostri, mille saumas de victualibus Curiae
nostrae: et 50. dextrarios fecimus
liberaliter assignari dicto Comiti pro viagio
suo, ex parte nostrae Celsitudinis praesentandos:
concessa sibi nihilominus a Majestate
nostra licentia, quae ad opus ejusdem Comitis
necessaria, in regno nostro libere
emere valeat, pro ipsius et familiae suae usibus
opportuna.
Cap. XXIV.
Regi Franciae super eisdem.
Multa sunt quae vobis et vestris libenter
placere nos admonent, dum multipliciter
hactenus vos et vestros nobis
placuisse recolimus, et placituros in antea firmiter
arbitramur. Sed ex his debitum tantummodo
mutuae dilectionis assumimus, ut a
quibus nos amari conspicimus eos amicabiliter
diligamus. Unum veruntamen nos excitat
et quodammodo necessario nos invitat,
quod dum H. iilustrem regem Francorum
et alios filios nostros, quos pura mentis affectione
diligimus, non sine providentiae
vestrae consilio, quo salubriter regnum Franciae
gubernatur, Terrae sanctae negocium tam

Torna all'inizio