6. Kadaloicum etiam parvipendit furorem, qui velut orbata tigris eius sanguinem
anxie sitiebat. Contra quem Kadaloum, Parmensem scilicet episcopum, qui tunc papae
nomen et eius insignia adulter usurpabat, librum presul iste conscripserat, in quo deridendam
eius vesaniam et suam nefandam apostasiam scripturarum testimoniis condempnavit.
Ipsius quoque perversi nominis interpretationem, et quid in huius presumptionis
exitu latitabat, ita prophetico promsit elogio, quod divina inspiratione credimus conscripsisse,
quia, quod scripserat, postmodum vidimus evenisse. Inter cetera quoque,
quae de illius canina rabie luculento sermone descripserat, eximiae profunditatis et mirae
pulchritudinis versus ipse composuit, quos ob istius laudem et illius ignominiam hic
exarare studuimus:
Kadaloo non pastori, sed antiquo draconi.
Desinit esse reus, qui punit flendo reatum;
Sacrilegat ceptam geminata superbia culpam.
Cede necans Urbem nunc auro destruis orbem.
Heu gladio ferri gladius truculentior auri !
Is animam penetrat, carnem foris ille cruentat,
Vimque tenet iaculi radiantis vena metalli.
Nil differt, ferro perimatur quisque vel auro.
Quid iuvat, an fulvis furvisve quis occidat armis ?
Hos, homicida, vibras miseros et utroque trucidas.
E caelo rueras, sed adhuc, draco lubrice, sufflas.
Ore vomens rabiem tetrum diffundis odorem,
Fractus adhuc reptas et flammas naribus efflas;
Squamea colla tumes, strages et prelia frendes
Offa picis dirum perimat coniecta chelidrum.
Desinat horrenda squamis attollere colla.
Ut populus vivat, vitam mala bestia perdat.
Torva draconteas reprimat iam vipera chelas.
Te super aggestus lapidum cumuletur acervus;
Ruder erit lapidum concors sententia patrum.
Haec scrobis antra lues, tumido ne gutture suffles;
Mille vorax hominum crepet insatiabile monstrum.
Te super infernae sua claudant ora cavernae,
Ne reditus pateat, sed mundi bella quiescant.
|
1
5
10
15
20
25
30
|