: Annales Ceccanenses

Pag 299


successoribus, id est vineam unam positam in territorio Ceccano, quae his terminatur lateribus:
a primo latere est rivus balnei, a secundo est vinea Baronis Gaudibilis et terra Iohannis Sarraceni,
a tertio est terra Raynaldi Mucidi et vinea Rachelis, a quarto est vinea Petri Maionis.
Propter quod accepi pretium a vobis quatuor libras proventiensium et dimidiam, et quod plus
valet do vobis pro redemptione peccatorum meorum. Et si ego vel mei haeredes
vobis vestrisque successoribus litem aliquam intulerimus, et eam ab omni homine non defenderimus,
obligo me meosque haeredes vobis vestrisque successoribus in poena dupli, et venditio
haec firma permaneat. Et ego Iohannes Dei gratia comes Ceccani, inductus utriusque partis
precibus et pro redemptione meorum peccatorum concedo et confirmo hanc venditionem huius
vineae fieri. Ad maiorem itaque confirmatione praecepi presbytero Benedicto, dilecto notario
meo, ut hoc in scripsit redigat, et mei sigilli impressione consignet. Hic sunt rogati testes:
Magister Iacobus Sancti Heliae testis. Guido Clericus Ferentinus testis. Robertus domni Raynaldi
testis.
In nomine Domine aeterni amen. Anno dominicae incarnationis 1209, pontificatus domni
Innocenti III. Papae anno eius 12. Kal. Maii. Hac die consecratum est altare ecclesiae beati
Iacobi apostoli, quae posita et iuxta pontem Ceccanum, per manus domni Alberti venerabilis
Episcopi Ferentini. De reliquiis sanctorum apostolorum Philippi et Iacobi, sancti Stephani
Protomartyris, sancti Nicolai confessoris, sancti Blasii martyris, sanctae Barbarae virginis,
et sanctorum martyrim Crhysanthi et Dariae et sociorum eius, Eleutherii episcopi et martyris,
Ambrosii martyris, Pontiani martyris, Marcellini et Petri, et aliquorum quorum et nomina
Deus novit. Et ego Albertus de Dei misericordia confisus et meritis gloriosae virginis Mariae
et beatorum apostolorum et sanctorum martyrim Iohannis et Pauli atque Ambrosii et omnium
sanctorum, omnibus qui ad praenominata ecclesiam in huius consecrationis die cum devotione
et reverentia venerint ad rogandum Deum pro remissione peccatorum, de iniuncta sibi poenitentia
quadraginta dies et quartam partem venialum relaxamus, per Christum dominum
nostrum. Et hanc chartam nostri sigilli munimine confirmamus.
In nomine domini nostri Iesu Christi anno eius 1209, pontificatus domni Innocentii III.
papae anno eius 12, mense Augusti die 4. Quoniam humana natura debilis est et infirma, ideo introductum est et sapienter provisum, ut ea quae inter homines contrahuntur, in scriptis
redigantur, ne oblivioni perpetuo tradantur. Ego Iohannes de Ceccano propria.spontaneaque
mea bona voluntate, nullo me cogente aut vim faciente, pro redemptione animae meae irrevocabiliter
trado et dono in perpetuum ecclesiae sancti Iacobi, cappellae sanctae Mariae de
Flumine et domino Landulfo venerabili abbati eiusdem loci et sociis eius quendam hominem
meum Iohannem Bonum nomine, cum toto tenimento suo, mobilibus et immobilibus suis, et
omnibus ad eum pertinentibus, reservata mihi meisque haeredibus hac conditione, ut quando
colligere faciam maiorem datam, ab ipso Iohanne Bono competens quaeratur adiutorium, ita
quod non sit gravatus. Facta est itaque talis donatio in praesentia Iohannis abbatis Sancti
Clementis, Beraldi abbatis Sancti Angeli de Casuere, et Georgii Sancti Heliae capellani, et in
praesentia Philippi de Raynaldo, Philippi domni Heliae, et Samsonis militum, et hi omnes
vocati sunt testes. Ad maiorem quoque cautelam et corroborationem facti mandavi presbytero
Benedicto, dilecto notario meo, ut haec in suis scriptis redigeret et mei sigilli impressione
consignet.
Anno dominicae incarnationis 1209, pontificatus domni Innocentii III. papae anno eius
12, mense Decembris die 6, Iohannes de Ceccano dilecto familiari suo Raheli et Iohanni filio
eius salutem et amorem. Volentes diligere ecclesiam sanctae Mariae de Flumine, et in veneratione
eiusdem abbatem domnum Landulfum et eius socios habere, atque in iustis petitionibus
tuis te in hac parte audire; admittimus preces tuas, atque damus tibi licentiam vendendi
vineam quam tu habes ad rivum balnei, secundum quod petisti. Et ego Rahel nulla vi coactus
sed propria spontaneaque mea bona voluntate et filii mei Iohannis trado et vendo tibi domno
Landulfo tuisque successoribus pro ecclesia sanctae Mariae de Flumine vineam unam in territorio
Ceccano in loco qui dicitur Rivus balnei, cuius latera sunt haec: a primo latere vinea
Petri Maioris, a secundo latere vinea praescriptae ecclesiae, a tertio latere terra Rainaldi de
Sergia, a quarto latere terra Rosae de Pasa. Hi sunt vocati testes: Petrus de Guerra, Benedictus
de Rainone et Crescentius Menasterialis.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50


Torna all'inizio