Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 9


Capitulum III
 
1. De virtutibus et cautelis habendis
 
Tactis iam leviter communibus viciis fugiendis, nunc accedendum est
ex dato ordine ad virtutes. Circa quod, unusquisque dictator in
suo dictandi exercicio quatuor speciales virtutes debet habere inter
alias ante mentem, que sunt: equipollencia significatorum, variacio
casuum, transsumpcio diccionum vel oracionum, et artificialis ordo in
hiis que dicuntur.
 
2. De prima virtute, que est de equipollencia
 
Prima igitur virtus sive cautela est equipollencia significatorum
in diccionibus, scilicet quando plures et diverse dicciones inveniuntur
significare idem significatum, secundum quod de hoc instruimur in
Papia, et talis virtus est valde proficua dictatori. Cum enim occurrit
tibi aliqua diccio rustica vel scabrosa vel trita nimium vel obscura
vel ad cursum proficiendum inepta, statim incipias circumvolvere
mentem et que vales in illo significato vocabula offerre intellectui et
quod in tuo dictamine apcius videris tibi sume. Exempla sie sume.
Rusticum est tale dictum: Hoc factum dicunt omnes pulcrum, ergo
sic vox populi publice hoc exclamat. Scabrosa prolacio esset ista:
Hec habet vultum album, sed ista pulchra. Huic est facies candida.
Vel sic: Huius albescunt omnia veluti massa nimio (?). Vel sic: Quiescit
munda frons radiosa istius. Et nota quod in istis tribus modis ultimis
est color rethoricus qui grece dicitur hyperbole, latine autem
superlacio, id est, excessivus veritatis. Si enim hec diccio “Servus
vester” nimium trita, fortassis idem signant iste ”Aulicus, assecula”,
“Verna, cliens". Et si forte, cum hec non sint omnibus, titubares in
obscurum incidere, tolle ista: “Serviens, servitor”, “famulus, famulans,
famulator”, “minister, ministrans, ministrator”. Similiter et in
aliis. Si autem occurrat in fine clausule diccio non faciens tibi
cursum, ut hic: “Noveris tenore presencium me fore sanum et hilarem Dei
gracia”, loco “Dei” dicas sic: “Gracia Salvatoris” vel “Redemptoris”
vel “Iesu Christi”, vel dicas sic: “Clemencia summi Patris” vel
“Divina gracia faciente” vel, in cursu plano, sic: “Divino michi assistente
presidio”. Ita et in aliis operare. Si vero pluritate diccionum
eiusdem significati aliquando habundare non posses, muta nomen in verbum
et e contrario, vel verbum in participium, ut dolor in doleo et doleo
in dolens, et substantivum in adiectivum et e converso, ut iuvenis in iuvenilis
et sceleratus in scelus. Similiter, adverbia in nomina, cum fieri
potest, utut heri in hesternus, hodie in hodiernus et cras in crastinus,
et sic ingeniose tempta singula variare.

Torna all'inizio