Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 142


Christi corpus esse asseris, in sacris litteris appellatur species,
similitudo, figura, signum, mysterium, sacramentum. Hec autem
uocabula ad aliquid sunt. Nulla uero que ad aliquid referuntur,
possunt esse id quod sunt ea ad que referuntur. Non est
igitur corpus Christi
. Hoc enim in quodam scripto tuo diuersis
ac prolixioribus uerbis sed non mutata sententia reperi, hoc garriunt
discipuli atque sequaces tui, subuersores quidem aliorum
et ipsi auro et argento ceteraque pecunia tua a te subuersi errantes
et alios in errorem mittentes, non intelligentes sicut dicit
apostolus neque que loquuntur neque de quibus affirmant . Verum
his uocabulis in nullo prescribitur fidei qua credimus, et
ueritati quam defendimus. Species namque et similitudo illarum
rerum uocabula sunt que ante fuerunt, et ex quibus corpus
Christi sanguisque conficitur. Panem dico ac uinum. Vnde in fine
cuiusdam misse oratur et dicitur: Perficiant in nobis domine
quesumus tua sacramenta quod continent, ut que nunc specie gerimus,
rerum ueritate capiamus
. Postulat quippe sacerdos ut
corpus Christi quod sub specie panis uinique nunc geritur, manifesta
uisione sicuti reuera est quandoque capiatur. Veritas
enim pro manifestatione in sacris sepe litteris reperitur. De qua
manifesta uisione dominus in euangelio secundum Ioannem discipulis
dicit: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo. Et ego
diligam eum, et manifestabo ei meipsum
. Et Dauid in persona
dei patris: Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare
meum
. Quamuis non improbabiliter quidam exponant
hoc in loco esse carnis et sanguinis ueritatem, ipsam eorumdem
efficientiam, id est peccatorum remissionem. Illis namque omnibus
modis uera Christi caro ac sanguis existit qui digne percipiunt,
qui percipiendo delictorum indulgentiam consequuntur.
Vnde in canone misse sacerdos dicit: Vt nobis corpus et sanguis

Torna all'inizio