Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 478


Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc est triplex positio. Quidam enim commentator
graecus episcopus Eustratius nomine, dicit in commento super 6 Ethic.
Aristotelis, quod nullus tantum animae suae profectum sperare potest ut ad
operationem intellectuum separatorum pertingat; et secundum hoc, hominum
qui in gloriam assumuntur, esset unus ordo decimus, inferior novem ordinibus
Angelorum. Sed haec positio est contraria dictis sanctorum, et videtur sapere
haeresim, cum etiam beata virgo super choros Angelorum exaltata sit: nisi
forte dictum Commentatoris intelligatur quantum ad naturalem operationem,
inquantum scilicet ex naturalibus pertingere potest.
Alia positio est, quod hominum quidam assumuntur ad ordines Angelorum. Alii
vero faciunt unum ordinem decimum: et sic impletur similitudo de decima drachma
perdita, quae ponitur Lucae 15. Sed hoc diversimode assignatur. Quidam
enim dicunt, quod solum virgines ad hos ordines assumuntur, eo quod cognata
est Angelis virginitas, ut dicit Hieronymus; alii vero electi decimum ordinem
constituunt. Sed hoc non est verum, cum multi non virgines, ut Petrus et
Magdalena, multis etiam virginibus eminentiores sint. Unde alii dicunt, quod
perfecti assumuntur ad ordines Angelorum; sed illi qui sunt imperfectorum
meritorum, decimum ordinem consummabunt. Sed cum ex hominibus et Angelis
futura sit una Ecclesia et una hierarchia, non est probabile quod numerus ordinum
qui caelesti hierarchiae competit, per tria terna distinctus, ut ipse numerus
ordinum exprimat Trinitatis increatae vestigium, per homines augeatur.
Unde tertia positio plus mihi placet, quae etiam dictis sanctorum magis consonat,
scilicet quod omnes electi assumantur ad ordines Angelorum, quidam ad
superiores, quidam ad inferiores, quidam ad medios pro diversitate suorum
meritorum; sed beata virgo maria super omnes. Sed utrum assumantur tot de
hominibus quot ceciderunt Angeli, vel quot perstiterunt, vel quot fuerunt utrique,
vel plures vel pauciores: ille scit cui soli cognitus est numerus electorum,
in superna felicitate locandus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod plus distat ratio a sensu quam intellectus a
ratione: quia sensus et ratio non communicant in uno obiecto; cum sensus
apprehendat intentiones rerum cum conditionibus materiae; ratio autem et
intellectus intentiones a conditionibus materiae separatas; unde in obiecto conveniunt;

Torna all'inizio