Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 255


propinquum ad ipsam urbem Benafro, cum ripis et aquis, cum
clusuris, et cum inclito suo cursu, et viis suis ibidem intrandi
et exiendi; et sunt nomina servorum meorum, qui in eadem curte
resident: Rodelgari cum Petronia uxore sua, Dominicus cum Franca
uxore sua, Angelus cum Maria uxore sua, cum filiis, filiabus atque
nepotibus, et omnibus suis cespitibus in iam dicto monasterio offero
in integrum ad possessionem eiusdem monasterii et de eius
abbatibus in perpetuum. Et si ego vel mei heredes hanc cartulam
offercionis removere quesierimus, obligo me et ipsos meos
heredes composituros quadringentos solidos, et hec chartula offercionis
firma permaneat.
DE ALIFE, TELESE, MEFINU, PATENARIA ET CERENTUM.
In nomine Domini. Temporibus domni nostri viri gloriosissimi
Grimoaldi, summi principis, Dei providencia, Longobardorum
gentis, tercio decimo anno principatus eius, una die ante mense
ianuario. Ego enim Imed Tandanco, filius Teupi, quicquid michi
aptum fuit disposui atque ex meis ordinavi faccultatibus: primis ||
omnium integram porcionem meam de casale in Alife, excepto
casam domnicalem cum curte et verzarium suum; et integram
porcionem meam de casale in Telesias; et porcionem meam in
Limata; et in Pulianello; et in loco Vultere; et res ad Lotazanu;
et illos quam mihi de res quod ad Cardi debuit evenire porciones,
hec nominativa loca cum omnia sua pertinencia in integrum
Beati Benedicti monasterio optuli possidendum, preter servos et
ancillas meas, cum suis cespitibus, quos volo ut liberi permaneant;

Torna all'inizio