hominum cedem fecerunt. ipsam quoque civitatem thesauris
et divitijs spoliarunt. insuper parvulos et mulieres captivas et
captivos duxerunt ad suam patriam. dum igitur recessissent,
galee Ianuensium applicuerunt et audientes [casum]
tam tristem et tam dolorosum, inimicos, accensis animis,
tamquam leones feroces sunt protinus insecuti. Sarraceni autem
in quadam insula Sardinee de Buxinarijs, que Insclamontor
dicitur, residebant ut spolia dividerent et comessationibus vacarent.
Ianuenses hostes viriliter sunt agressi et omnes gladio trucidarunt,
unde usque hodie, sicut dicunt illi qui viderunt, ibidem ostenditur,
acervus ossium occisorum in testimonium tante occisionis
facte. quocirca Ianuenses, recuperatis uxoribus et filijs et
thesauris, Ianuam cum inmenso gaudio redierunt. ista autem
tanta strages hominum, a Sarracenis in Ianua facta, [permonstrata]
fuit Ianue in quodam fonte converso in sanguinem, qui uno
die largissime emanavit in loco, qui hodie dicitur Fontanella,
|
|