Papias: Ars Grammatica

Pag 225


13 Ab his uero tribus pronominibus, VII deriuatiua pronomina
deriuantur: a genitiuo item "mei" "meus, mea, meum"; a plurali
genitiuo "nostrum" uel "nostri" "noster, nostra, nostrum" et
"nostras"; a genitiuo item "tui" "tuus, tua, tuum"; a plurali
"uestrum" uel "uestri" "uester, uestra, uestrum" et "uestras"; a "sui"
"suus, sua, suum". 14 In omnibus igitur deriuatiuis pronominibus,
due intelliguntur persone: intrinsecus possessoris, qualis est illa
unde deriuatur, extrinsecus uero possessionis; interius ergo non
omnia distingunt, nisi sicut est illa unde deriuatur, exterius autem
distingunt numerum, genera, casus, sicut mobilia nomina. 15
Et possessiua quidem egent adiunctione nominum ad plenam significationem,
primitiua uero non semper. 16 Itaque perfectum
est ad discretionem "ego quidem affui, tu autem non aderas", deficiens
uero, quantum ad discretionem "affui quidem, non aderas
autem". 17 "Hic" et "hec" et "hoc" loco articulorum accipiuntur in
declinatione; ueros autem articulos, sicut Greci habent, nos non
habemus. 18 Et sciendum quod, quemadmodum nomina tercie
sunt persone absque uocatiuo, tunc uero etiam prime et secunde,
quando uerbis substantiuis uel uocatiuis iunguntur, sic etiam
pronomina possessiua, ut "meus" uel "tuus scribit amicus", "meus

Torna all'inizio