Salimbene de Adam: Cronica

Pag 433


predicationis offitium a papa Innocentio quarto apud Lugdunum,
et modo debeo accipere a fratre Iohannino de Sancto Laçaro?
Sufficit quod semel fuit michi concessum ab eo qui dare potuit».
Revera magister Iohanninus dicebatur frater Iohannes, cum in
seculo docebat in loyca. Et de Sancto Laçaro ideo dicebatur, quia
puerulus fuit nutritus in domo Sancti Laçari de Parma a patruo
suo, qui erat sacerdos et habebat domum Sancti Laçari sub sua
custodia, et istum nepotem suum cum suis expensis fecit studere.
Accidit autem ut quodam tempore puer infirmaretur ad mortem,
prout visum fuit astantibus. Quadam autem die confortatus in
Domino
dixit audientibus qui astabant: «Castigans castigavit me
Dominus et morti non tradidit me. Non moriar, sed vivam et narrabo
opera Domini». Post hec subito convaluit puer, et cepit
studere ferventer et fortissime in via Domini ambulavit, quousque
factus est frater Minor; et tunc de virtute in virtutibus
abundantissime cepit proficere, et confortabatur plenus sapientia,
et gratia Dei erat in eo.
De habitudine corporis fratris Iohannis de Parma et de virtutibus eius et
moribus quantum ad animam.
Mediocrem staturam habuit, que magis ad parvitatem declinabat
quam ad nimiam longitudinem. Formosus erat in omnibus
membris suis et bene complexionatus et bene sospes et bene fortis
ad sustinendum labores, tam ad ambulandum quam ad studendum.
Vultum habebat angelicum et gratiosum et semper iocundum.
Largus, liberalis, curialis, caritativus, humilis, mansuetus,
benignus et patiens. Homo Deo devotus et magne orationis,
pius, clemens et compassivus. Cotidie celebrabat et ita devote,
quod aliquam gratiam inde sentiebant astantes. Ita ferventer et
bene predicabat tam clero quam fratribus, quod multos ex auditoribus,
ut pluries vidi, provocabat ad lacrimas. Linguam habebat
disertissimam et nunquam cespitantem. Scientiam habebat
optimam, quia bonus gramaticus erat et magister in loyca in seculo
fuit, et in Ordine fratrum Minorum magnus theologus fuit

Torna all'inizio