Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 130


Rem similem veri, si debet fabula credi,
cum recitare velim, tangat Apollo chelim.
Plura meae laudi superaddat fabula Fauni,
quae, nisi casus obest, vera fuisse potest.
Nix stetit alta viis cum brumis atque pruinis,
cum saltus nemorum pastor adit pecorum.
Nescio qua causa, sed, ut est mens pluribus ausa,
solus non timuit pergere qua libuit;
adiurando fidem retulit quaerentibus idem
causa fuit voti quod tibi, Faune, loqui.
Di faciles tantis votis favere precantis,
eius quemque cupit copia multa fuit.
Noctibus ille vagus per devia lustra duabus
nunquam dormivit, pocula nulla bibit,
non capiens esus totidem fuit atque diebus
subsistendo malis frigoris atque famis.
Tertia lux solis cum sex effulserat horis,
ille fame cecidit, nemo licet tetigit.
Mens et sanguis abit, vim torpor corporis ambit,
frigus eum laedit, fundere verba nequit.
Faunus eum cernit nec ad illum pergere spernit;
ut sine mente fuit, sub sua tecta tulit.
Inpositis lignis fit magnus protinus ignis,
ut calor adcedit mensque cruorque redit.
Mox affert escas, quas silvis contulit aestas,
cotana cum malis, indita mella favis.
Inde ministrat ei ferventis dona Liaei,
quae simul ac tetigit laesus ab his reicit.

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio