inventionem spectat, quia possumus quandoque de una lingua
in aliam detorquere, immutationem modicam faciendo et de
greco maxime in latinum, quia sermo latinus fontem grecum
quasi rivulus imitatur et in hoc multum veteres studuerunt.
(9) Fit et derivatio in una et eadem lingua frequenter, unde possumus
novas acquirere dictiones, ut si ab hoc verbo 'amo' novum
adverbium ita trahas: 'Isti respiciunt se amatim'.
(10) Figura non minus latinum locuplectat, quia compositio
pulcram efficit novitatem et quod simplici non est datum possumus
quandoque per compositum optinere vel etiam e converso.
(11) Unde ad abendum facundiam compositiones sunt diligentissime
indagande vel nove, si expedit, faciende, ut si, novam
compositionem faciens, ita dicas: 'Isti se incipiunt examare'.
Numquam enim 'examo' est inventum.
14. (1) DE RERUM ET VERBORUM COGNATIONE.
(2) Iam vidimus quomodo sit oratio congrua et aperta. Sed
hoc non sufficit nisi propri sermonis convenientia dilucescat,
quia, ut dicit Plato, rebus de quibus loquimur oportet sermones
esse cognatos. (3) Nam si verba non sunt ad inventionem accommoda,
orationis congruitas vel intelligentia nichil prodest. (4)
|
|