invenimus" . Stultus quippe est iudicans nullum bonorum c.86r.a
fructuum esse nisi presencium, sed optima expectant
nos, quoniam si Dei precepta servabimus, ex
hac fece ad illam sublimem ac excelsam gloriam ascendemus,
ubi est vera tranquillitas, pax, salus, gaudium
et omne bonum. De morte autem minus miror, cum nullum
sorte sua contentum videam, sed alter alterius, toto
affectu animi, statum appetit, ut de hominibus verum sit
quod in XIIII epistula scripsit Oracius sub hiis verbis:
" Optat ephippia bos piger, optat arare caballus: Quam
scit uterque libens censebo exerceat artem"
|
1
5
10
|