et nostra culpa claruerit, pena ausum mancosi quinquaginta, et 
omnia ipse rebus recolligati ad pars vestro monasterio, quia talis 
fuit nostra conveniencia. Quem vero hunc scriptum libellum, 
rogatus a suprascriptis germanis, scripsi ego Ayfredo notarius et 
iudex. Ab incarnacione domini nostri Iesu Christi sunt anni nungentesimo 
octogesimo secando, imperante domnus Otto, gracia 
Dei, imperator augustus, anni imperii eius Deo propicio IIIIX.o, 
mense decembris [.....], per indiccione .XI.a. Actum in Pinne, feliciter. 
† Signum manus suprascriptorum germanorum, qui hunc 
scriptum scribere rogaverunt. † Ego Tufani rogatus. † Ego 
Temmari rogatus fui et subscripsi. † Ego Iohannes rogatus 
[.....] ac subscripsi. 
DE CALINOLE, LOCO LAMPONIANO, [.....] SANCTI YLARII. 
IN nomine domini nostri Iesu Christi. Primo anno principatus 
domni Landolfi gloriosi principi[s], mense februario, terciadecima 
indiccione. Memoratorium factum a nobis Flondengardus 
presbiter et monachus, seu prepositus monasterii Sancti Vincencii, 
situs super Vulturni flumini[s] fontes, ubi domnus Iohannes abbas 
preest, seu misso supradicto domno Iohanni abbati; qualiter presencia
  |  
  |