Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 55


MCCXIIII. Hoc anno dictus Otto cum
rege Francie bellum commitens, ab ipso
rege deuictus est et fugatus. Innocentius
papa has mittit litteras ad Soldanum:
Innocentius etc. Nobili uiro Sephedino
Soldano Damasci et Babylonie timorem diuini
nominis et amorem. Danihele propheta
testante didicimus, quod est Deus in
celo, qui reuelat misteria, mutat tempora et
transfert regna, ut uniuersi cognoscant,
quod Dominus excelsus in regno hominum
et cui uoluerit dabit illud. Hoc autem euidenter
ostendit, quando Iherusalem et fines
eius tradi permisit in manus fratris tui, non
tam propter eius uirtutem quam propter
offensam populi christiani, Deum ipsum ad
iracundiam prouocantis; qui secundum prophetas
cum irascitur, non obliuiscitur misereri.
Unde illum imitari uolentes qui de se
ipso ait:
Discite a me quia mitis sum et
humilis corde, magnitudinem tuam humiliter
obsecramus, quatenus ne propter uiolentam
detentionem prefate terre plus adhuc effundatur
humani sanguinis quam hactenus est
effusus, restituas eam nobis, usus consilio saniori,
de qua forte detentione plus tibi difficultatis
quam utilitatis accrescit, et dimissis
utrimque captiuis quiescamus a mutuis impugnationum

Torna all'inizio