5.  Conservo nostro . Hunc commendat sciens quoniam  
utile est ut venerabilis sit discipulis magister. 
6.  In parte sortis sanctorum . Sors dicitur aeterna  
haereditas, quia sicut illud quod forte capitur, non  
meritis acquiritur; sic ea non meritis, sed Dei gratia  
donatur. 
7. AMBROS. In lumine , id est, per suam  
cognitionem. 
8. AUGUST. ( epist . 107  ad vitalem , tom. II.)  Qui  
 eripuit nos . Potestas enim tenebrarum quid est, nisi  
potestas diaboli et angelorum? qui cum fuissent angeli  
lucis, in veritate per liberum arbitrium non  
stantes, inde cadentes facti sunt tenebrae 
9. AUGUST. (lib. XV,  De Trin ., c. 19, tom. III.)  Et  
 transtulit . Quod autem dictum est,  Filii charitatis   
 suae , nihil aliud intelligatur quam Filii sui electi  
[ al ., dilecti]. 
10. AMBROS.  Qui est imago . In homine Christo  
quasi in imagine invisibilem illam videmus naturam;  
nam apparens in futuro imaginis nobis ordinem  
retinebit, quoniam in eo quasi in imagine  
quamdam divinam continemus naturam. 
11. LANFR.  Primogenitus . Per hoc probat quia  
genitus est a Patre ante omnem  
creaturam. 
12.  Primogenitus creaturae . Prior, inquit, est omnibus;  
omnia enim eo sunt posteriora; nam omnia  
ab eo sunt creata.
  |  
  |