uiuat, uiuat uictor inuictus, gloriosus super omnes principes
terrenorum!" Videntes hoc reges Syrie obstupefacti sunt et
plurimum mirabantur. Quidam uero ex principibus nomine
Parmenion interrogauit eum dicens: "Maxime imperator! Quid
cum omnibus te adorantibus tu adorasti pontificem Iudeorum?"
Cui Alexander: "Non hunc, sed deum, pontificum cuius loco
hic fungitur, adoraui. Nam per sompnum huius conspexi eum,
cum adhuc Macedonie permanerem et cogitarem, quemadmodum
possem illos subiugare. Eos siquidem in sompnio me
nullatenus negligere incitabat et confidenter me transire demonstrauit.
Ideoque hominem alium in tali habitu conspexi, animaduerto
ipsum esse, quem per sompnum intuebar. Exinde arbitror
diuino iuuamine adiuuari, Darium uincere et Persarum superbiam
soluturum et omnia michi aduentura per ipsum consummanda
confido." - Et hoc dicens ingressus est cum sacerdotibus
ciuitatem et intrauit in templum domini, quod illic sapientissimus
Salomon construebat. Et secundum sacerdotis constitucionem
deo uictimas immolauit. Pontifex autem Iudeorum
obtulit eidem Alexandro librum Danielis prophete, in quo erat
scriptum quadam Grecorum potencia Persarum potenciam destructura.
Alexander autem estimans ipsum se fore, gauisus est
ualde. Et aliis sacerdotibus multa contulit dona preciosa, dixitque
pontifici, ut peteret donaciones, quascumque uellet accipere.
Pontifex ergo Iudeorum peciit dicens: "Liceat nobis patris
Laribus prepotiri et per septimum annum sine tributo consistere."
Alexander omnia concessit eis. Deinde postulauit pontifex, ut
Iudei in Mecha et Babilonia constituti suis legibus potirentur,
quod eciam concessit eis Alexander et omnia, que possidebat
pontifex. - Alexander igitur disponens Iherosolimam derelinquere
et ibi dimisso Andromato nunc suum duxit exercitum ad
reliquas ciuitates, et ad quas perueniebat amicabiliter suscipiebatur
etc.
De inquisicione forme Alexandri
29. Eodem uero tempore uiri, qui fugerant de manibus
Alexandri, abierunt Persidam et omnia, que passi sunt ab
Alexandro, Dario imperatori narrauerunt. Audiens hec Darius
imperator sciscitatus est ab eis de aspectu et statura Alexandri.
Illi uero ostenderunt ymaginem Alexandri in membrana depictam.
Quam ut uidit Darius, despexit formule paruitatem et statim
direxit pilam ludicrem et cathenam de uirgis, que a capite
recuruantur, et cantrum aureum et epistulam talia continentem
etc.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|