: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 493


Crudorem valde tenuis dat spissaque valde.
Obscurus, pravus, glaucus, rubens, cinerosus,
Citrinus, viridis, niger, ypostaseos exit;
Album, citrinum, constans, residens pro meatum.
CAP. VIII. Semiotice pulsuum. - Qualiter urinam dirimat forma coloris
Sic etiam pulsuum species et forma tenoris.
Humorum non pulsum plenum determinat esse;
Ariditas vero subtilem denotat esse;
Si calor exundat, pulsus citus esse notetur;
Causa quidem pigri, sic frigoris esse probatur.
Sanguis habet pulsum plenum quoque tarde meantem,
Sed niger humor subtilem multumque morantem.
Sicque secundum quatuor humorum rationes
Pulsus habet motus, et certam cognitionem
CAP. IX. Pulsus in febre - Est pesti febre pulsusque frequens quasi semper,
Debilis et parvus est, quo districtio major,
Hinc vehemens crebro, vel fortis fit prope noctem.
CAP. X. Semiotice sanguinis amissi - Versiculos signa cernens quibus experimenta
Sanguis emissus de venis ordine tali.
Si cruor est albus hominis quasi spuma repertus
Tussis designat, homini dolorque paratur.
Qui si coeruleus sanguis fuerit speculatus,
Est de fervore tunc dolor in jecore.
Sanguis praeterea si nare videtur in unda,
Physicus hominem vultque pati lapidem.
Si siccus sanguis fuerit variique coloris,
Et veluti pannus scripaticus ac rubeusque,
Talem paralysis vexat ubique satis.
Si sanguis putide pellis dinoscitur esse,
Intercutanea pestis ibi dominatur,
Si rufus, pulcher sit et unda pulchra parumper,
Est talis sanus, non sit tibi dubius.
Si natitant globuli, designat ulcera carni.
Sanguis purpureus cito lenus, et undique spissus
Indicat hominem tibi marem fore sanum.
Sanguis purpureus ex omni parte stercosus,
Tusses catharros indicat esse duos.
Sanguis sulphuricus, cito spissus et undique fractus
Indicat humanam tibi naturam venturam.”




1470




1475




1480




1485




1490




1495




1500




1505
Torna all'inizio