Iohannes Bonandree: Brevis introductio ad dictamen

Pag 5


Augusto. (Nam inclitus dicitur ab "in", quod est "valde", et "cleos",
quod est "gloria"; inde inclitus, id est "valde gloriosus". Augustus dicitur
ab "augendo", quia imperator eius debet esse propositi et efficacis
operationis, ut semper augeat, semper in sublime provehat Romani
imperii dignitatem; vel ab Augusto Cesare denominatur Augustus).
Etsi non erit coronatus omnibus coronis, dices: Inclito Romanorum
regi et semper Augusto.

8. DE ADIECTIVATIONE REGUM, DUCUM, MARCHIONUM ET COMITUM,
ET INFRA
Illustri domino P. , inclito regi Francie, vel duci Apulie, vel principi
Capue,
vel magnifico viro, domino I. , marchioni Montis Ferrati,
vel comiti Andagavie.

45




50




55
Torna all'inizio