fit quum vel falsa proponimu, ut: "Nemo est qui non pecuniam quam sapientiam malit". Constat enim multos contra fecisse. vel incredibilia, ut si avarus pecuniam se contempsisse dicat. Item, minus probabilis sit, quum id quod a plerisque sit, ab omnibus fieri dicimus: ut, "Omnes opibus quam virtutibus magis student". vel contra, quum id quod a paucis sit, a nemine fieri affirmamus, ut: "Nemo est qui virtutis adipiscendae gratia opes honoresque contemnat. quod etsi non omnes, quidam tamen faciunt". Minus etiam probabilis argumentatio redditur, quum id quod proposuimus, vana aut infirma ratione probamus. Vana ratio est quae vel falsa est, ut: "Poetae legendi non sunt, quia homines a religione dehortantur". vel futilis et contemnenda, ut: "Philosophia fugienda est, quia macilentos homines reddit". Infirma vero ratio est quae causam minus convenientem propositioni subiicit, ut: "Utile ieiunium est, nam ego hodie ieiunare institui". Hic quare utile ieiunium sit, non probo, sed quid ego sim facturus, commemoro. Item, infirma est, quum idem per idem, sed aliis verbis probamus, ut: "Magnum malum est avaricia, quia multis incommodis afficit homines pecuniae cupiditas". Item, infirma est, quum id quod proposuimus, omni ex parte non probamus, ut: "Expetenda est sapientia, quia sapientes castitatem amant".
|
|