Andreas Strumensis: Passio Arialdi

62


ut non ad hanc a cordibus hominum auferendam angelum mitteret,
sed per semetipsam de caelo descendit, carnem assumpsit et, ut eam
ab hominum cordibus penitus expelleret, usque ad crucis mortem libenter
accessit. Qui, in diebus carnis suae homines tot de mundo elegit, quot sufficere
ad universitatis illuminationem ante saecula posse praevidit. Quos,
omnibus falsitatis tenebris ab eorum cordibus expulsis, aeterna luce illuminavit
eosque per mundum universum misit et lucem quam acceperant
ubique deferre praecepit, sicque ad Patrem a quo venerat rediit. Haec
quippe summa et aeterna vivaque lux duas in terra causas reliquit, in quibus
omnes qui erant illuminandi illuminarentur, et usque in finem saeculi
semper permanerent lucidi, tam isti qui adhuc erant illuminandi, quam qui
iam fuerant illuminati. Vultis nosse haec res quae fuerunt? Verbum scilicet
Dei et doctorum vita. De verbo autem Dei quod lux sit, non meum sed
psalmistae audite testimonium: Praeceptum - inquit - Domini lucidum,
illuminans oculos.
Et item: Lucerna pedibus meis verbum tuum. De vita vero
doctorum, quod esse debeat lux, in verbis suis ipsa per se veritas aperte
manifestat: Vos - inquit - estis lux mundi. Et protinus addidit: Sic luceat
lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem
vesrtum qui est in caelis.
Ex his itaque unam idem Dominus posuit
ante illos, aliam ante vos. Hi vero, quibus scientiam scripturae dedit sibique
ad ministrandum elegit, ut ad lumen verbi sui lucidi semper viverent
constituit, et ut eorum vita esset vestra lectio, qui litteras nescitis, ordinavit.
Sed inimico humani generis insidiante pariterque nostra neglegentia et
peccato operante, illi se convertendo retrorsum perdiderunt suam, vos autem
lucem perdidistis vestram. Verumtamen, ut securius vos idem inimicus
deluderet, qui sanctitatis ab eis abstulit veritatem, eis permisit in exteriori
habitu sanctitatis habere similitudinem. Quod gemens dico, non ad
vestram ignominiam, sed ad cautelam. Nonne ad eandem cecitatem estis
reversi, pro qua ab hominibus auferenda Christus de caelo misericorditer
descendit? Si enim ideo humanum genus ante ipsius adventum, ut diximus,

Torna all'inizio