“Hos Venus et Bacchus delectant, fercula, risus,
“Et facit hos claros et dulcia verba loquentes.
“Omnibus hi studiis habiles sunt et magis apti,
“Qualibet ex causa non hos leviter movet ira,
“Largus, amans, hilaris, ridens, rubeique coloris,
“Cantans, carnosus, satis audax, atque benignus.
Art. 2. Cholerici. - “Est et humor cholerae qui compatit impetuosis,
“Hoc genus est hominum cupiens praecellere cunctos:
“Hi leviter discunt, multum comedunt, cito crescunt;
“Iidem magnanimes sunt, largi, summa petentes.
“Hirsutus, fallax, irascens, prodigus, audax,
“Astutus, gracilis, siccus, croceique coloris.
Art. 3. Flegmatici. - “Flegma viros modicos tribuit, latosque, brevesque;
“Flegma facit pingues, sanguis reddit mediocres;
“Otia non studio tribuunt, sed corpora somno,
“Sensus hebes, tardus motus, pigritia, somnus;
“Hic somnolentus, piger, in sputamine multus;
“Hebes ei sensus, pinguis facies, color albus.
Art. 4. Melancholici. - “Restat adhnc cholerae virtutes dicere nigrae,
“Quae reddit tristes, pravos, perpauca loquentes;
“Hi vigilant studio, nec mens est dedita somno:
“Servant propositum, sibi nil reputant fore tutum.
“Invidus et tristis, cupidus, dextraeque tenacis,
“Non expers fraudis, timidus, luteique coloris.
Art. 5. Epilogus. - “Hi sunt humores, quos praestant cuique colores:
“Omnibus in rebus ex flegmate fit color albus;
“Sanguine fit rubeus, cholera rubea quoque rufus;
Corporibus fuscum bilis dat nigra colorem;
Esse solent fusci quos bilis possidet atra.
Art. 6. De tribus humiditatibus. - Est prima humiditas irrorans membra, secunda
Perdita restaurat, tertia membra ligat.
Art. 7. Digestio in hepate. - Excoquit humores hepar, istos meliores
Tollere membra facit, caetera membra jacit.
|
1175
1180
1185
1190
1195
1200
|