Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 129


et in appetendo punitiones et vindictas, contingit superabundare
et deficere: oportet ibi dare virtutem aliquam
reprimentem superabundantias, et moderantem defectus.
Haec autem est mansuetudo: quia sicut fortitudo
est media inter timores et audacias, sic mansuetudo est
media inter iram, per quam cupimus vindictam. et irascibilitatem,
per quam condonamus mala nobis illata.
Ille vero mitis est, qui nec de omnibus cupit vindictam,
nec in tantum deficit a punitione quod nullo modo velit
alios puniri, sed est condonativus, et punitivus secundum
ordinem rationis. Quare sicut fortitudo reprimit timores,
et moderat audacias. sic mansuetudo reprimit iras,
et moderat irascibilitates. Viso quid est mansuetudo, de
levi patet circa quae habet esse. Est enim (ut iam dictum
est) circa iras, et circa oppositum irae, ut circa irascibilitatem.
principalius tamen est circa iras. Mansuetudo
enim principaliter et primo intendit reprimere iras, ex
consequenti autem intendit moderare passiones oppositas
irae. Nam nautrale est nobis ut ex malis nobis illatis
appetamus punitionem, et vindictam. Rursus, quia malum
proprium vix potest esse ita modicum, quin videatur
nobis multum, non solum naturaliter inclinamur, ut
velimus puniri inferentes nobis aliqua mala, sed etiam
quodammodo naturale est nobis appetere punitionem
ultra condignum. Nam quia malum nobis illatum videtur
nobis maius esse, quam sit; iniuriatores nostros plus
puniri volumus, quam puniendi sint. Difficile est ergo
valde reprimere iras, et non appetere punitiones iniuriarum
ultra quam dictet ratio. Plures ergo peccant in
appetendo plus: pauci vero delinquunt in appetendo
minus. Propter quod si virtus est circa bonum et difficile,
mansuetudo principaliter opponitur irae, et indendit
iras reprimere: ex consequenti autem opponitur
irascibilitati, et intendit eam moderare, quod ipsum nomen
designat: si enim vim nominis consideremus, mansuetudo

Torna all'inizio