Papias: Ars Grammatica

Pag 217


perfectorum regulam nasci: dicimus enim "adiens", "quiens", "poliens".
20 Futuri uero temporis participia si sint a uerbis actiuis
uel neutris uel deponentibus, fiunt ab extremo supino addita rus ,
ut "amatu, amaturus", "statu, staturus", "osculatu, osculaturus"; a
communi uero duo fiunt participia futuri temporis: unum quidem
actiuum in rus , superioribus simile, alterum uero passiuum
in dus , "criminaturus", "criminandus". 21 Passiua uero eiusdem futuri
temporis participia fiunt a genitiuo participii presentis temporis,
tis in dus conuersa, ut "docentis, docendus". 22 Preteriti uero
temporis participia, que in tus uel sus uel xus desinunt, similiter
fiunt a supino extremo, addita s et correpta u , ut "armatus",
"uersus", "nexus"; excipitur "mortuus", a "morior", cum "moritus"
debeat facere, unde "moriturus". 23 Et sciendum quod non ex
omni significatione omnia participia inueniuntur; nam cum V
sint significationes, id est actiua, neutra, passiua, communis, deponens,
ab actiua quidem et neutra presentis et futuri participia

Torna all'inizio