ante imperatorem, et preceptum ab eo acceperunt de omnibus, quę ad illos pertinebant vel 
quecumque adquisituri erant, sicut legitur in ipso precepto. Et plurima, quę fuerunt perdita 
prisscis temporibus ex antiqua canonica, cum adiutorio suo et imperatoris receperunt. 
2. Sed ut retro redeamus, ne episcopi antecessores predicti Helperti presulis ex 
toto viderentur esse gregum suorum dispersores, quartam partem omnium oblationum 
ecclesię propria manu retinuerunt, tres partes alias presbiteris et clericis, quos constituerant 
in ipsa ęcclesia, cum aliis beneficiis dederant. De tribus ipsis partibus quattuor partes factę 
sunt. Tali pacto et tenore illis clericis hoc beneficium ab episcopis fuit concessum, ut 
ecclesię pavimenta mundarent ac lampadas accenderent et studerent et campanas horis 
competentibus sonarent atque ecclesię ianuas cum omni eius thesauro vicissim custodirent 
et pro ecclesię custodia cum suspenso somno noctibus singulis requiescerent. Ita factum 
est, ut, pro tali beneficio ipsis concesso divites effecti, mulieres conduxerunt filiosque 
ex eis generaverunt, et dehinc ęcclesiam inter se diviserunt, sicut inantea dicetur. 
Sed quoniam solitum est, ut divitię homines in superbiam elevent, per quod beneficium 
habuerant, dedignabantur studere. Illis autem curam ecclesię male tractantibus 
contra eos clamor populi exarsit. Tunc illi pro pavore eius ęcclesie tunc episcopi 
atque populi, inito consilio, quendam monachum adquisiverunt, ut eorum vice ecclesię, 
deserviret et omnia, quae necessaria ibi erant, studeret. Et hoc constituerunt, ut pro 
beneficio tempore messis et vindemie darent ei sedecim sextaria de grano, similiter et 
de vino pro unaquaque quarta parte et de offertione, sicut tunc videretur. Diebus vero 
festis vel letaniis, vel si aliquo modo oblatio adherat, mittebat unusquisque illorum 
servum vel mercennarium aut ipse per se ad eam requirendam. Tunc fiebant furta, 
rapinę, rixę, garritiones et divisiones, ita ut multoties unum panem per quattuor partes 
dividerent et candelam similiter cum altercatione. Predicto custode post parvum tempus 
mortuo, vice illius intromiserunt presbiterum Ursum, qui Torellus vocabatur, cum supradicto 
beneficio. Ille autem presbiter inscius nec campanas noverat sonare horis matutinalibus 
nec per horas constitutas diei neque hoc facere in ęcclesia, quod decebat. Inter hęc
  |  
  |