Papias: Ars Grammatica

Pag 68


70 "Athena<e>" uero euphonie causa "Atheniensis" fecit. 71 Sin
uero sint tercie declinationis, abiciunt s genitiui, et assumunt
ensis , ut "pistor, pistoris, Pistoriensis", "Cartago, Cartaginis, Cartaginiensis".
72 Quedam sunt que duas consonantes habent ante
is , que si a nominatiuo sint abiciunt extremam litteram et assumunt
bris , ut "salus, salubris", "mulier, muliebris"; a genitiuo uero
mutata extrema eius parte in e et assumpta stis , uel stris , ut
"ager, agri, agrestis", "terra, terre, terrestris". 73 In tis quoque inueniuntur
denominatiua, sed antique prolata, penultimam productam
habentia, ut "Samnitis" pro "Samnis", "Tiburtis" pro "Tiburs",
"Laurentis" pro "Laurens", "Quiritis" pro "Quiris", et "Ceritis"
(uel "Ceratis") pro "Ceres", quod etiam i corripere inuenitur. 74
In os pauca inueniuntur, "lepus, lepos", "competo, compes" (et e
in o "compos"), "custodio, custos", "do, dos". 75 In us diuerse sunt
forme, ex quibus in possessiuis multas iam diximus; nunc de reliquis
dicamus. 76 In ius desinentia, primitiuorum consonantes
seruant ante ius ex quibus incipiunt ultime sillabe, uel etiam antepenultime,
cum uocalis est ante uocalem, ut "uirgula, Virgilius",
"silua, Siluius", "agellus, agelli, Agellius", "Mars, Marti,

Torna all'inizio