IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 3
DIVISIO PRIMAE PARTIS TEXTUS
Ostenso quid Filius Dei in humana natura, et quo ordine assumpserit, hic
ostendit quale sit quod assumptum est; et dividitur in duas partes: in prima
parte determinat veritatem; in secunda movet quasdam dubitationes circa veritatem
determinatam, ibi: «Cum autem illa caro, cuius excellentia verbis explicari
non valet, antequam esset Verbo unita, obnoxia fuerit peccato in Maria, et
in aliis a quibus propagatione traducta est, non immerito videri potest in
Abraham peccato subiacuisse». Prima dividitur in duas partes: in prima determinat
conditionem carnis assumptae, quae fuit in ea per operationem Spiritus
Sancti; in secunda determinat conditionem matris de qua assumpta est, ibi:
«Mariam quoque totam Spiritus Sanctus in eam superveniens purgavit». Circa
primum duo facit: primo movet quaestionem; secundo determinat eam, ibi:
«Sane dici potest».
«Mariam quoque totam Spiritus Sanctus... purgavit». Hic ostendit conditionem
matris; et circa hoc tria facit: primo determinat conditionem eius ante conceptionem
carnis assumptae; secundo conditionem ipsius in ipsa conceptione, ibi:
«Potentiam quoque generandi absque viri semine Virgini praeparavit»; tertio
conditionem eius post conceptionem, ibi: «Quod autem sacra Virgo ex tunc ab
omni peccato immunis extiterit, Augustinus evidenter ostendit». Circa secundum
duo facit: primo determinat quid collatum fuerit beatae Virgini in conceptione
Salvatoris; secundo ex dictis quamdam conclusionem elicit, ibi: «Ex his
perspicuum fit quod ante diximus».
Hic est triplex quaestio: Prima de sanctificatione beatae Virginis. Secunda de
potentia generativa qua Salvatorem concepit. Tertia de annuntiatione quae per
Angelum facta est. De conditione enim carnis assumptae in sequenti parte
distinctionis quaeretur.
Circa primum quaeruntur duo: 1 de tempore sanctificationis; 2 de effectu ipsius. De sanctificatione enim aliorum quaestio pertinet ad quartum librum dist. 6.
|
|