: Gesta Berengarii

Pag 104


Vix proprios tetigit fines rex ille uerendus:
Legirupis en Wido tubis rediuiua resumit
Agmina, item uetitos cupiens peruadere campos.
Seuior ipse etiam regni pater hostibus arma
Molitur, tantos auidus finire labores.
Interea sors lecta dei circumdata saccis
Vota facit uultum lacrimis altaria circum
Suffusa; has imo referebat pectore uoces:
"O rerum genitor, cuntis metuenda potestas,
Imperio qui bella regis pacemque perhenni,
Da tantos cessare dolos; da, criminis auctor
Veloci pereat loeto; da tempora nostro
Longa duci, quando gemina fert laude coronam,
Virtutis merito et generis quod stemate pollet".
Audiit ista sator, totum qui curuat Olymphum:
Mortis adesse diem cogit fera bella mouenti,
Sic tamen, ut proprio componat lumina lecto.
Vltima lux instat, nec iam spes ulla diei,
Cum uocat hic natum tanto pro funere mestum,
Haec monita fractis promens memoranda loquelis:
"Nate, uides quam dura premant dispendia uitam,
Quae pater ille hominum uetiti pro crimine pomi
Intulit et rupto maculauit foedere massam.
Nec ultra patriis poteris tutarier armis;
Namque rapit natura diem somnumque reducit.
Percipe uerba tamen positi sub fine parentis
Et, ratione uales quacumque, ascissere forti
Brengario. Hunc etenim fato meliore sequetur





165




170




175




180




185


Torna all'inizio