Deo eiusque confessori sanctissimo, omnes transierunt incolumes; cuius ex navis ligno
diversis de doloribus perplurimi sanati sunt.
51. Nosse etiam volumus sanctum desiderium vestrum quod non aliunde didicimus,
verum ipsi vidimus et fecimus. Erat in obsidione cuiusdam castelli veneranda quam praediximus
comitissa, ubi Theutonicus quidam ictu petrae vulneratus est in capite; qui triduo
post deductus est nostrum in hospitium, quatenus ibi meliorem quam apud laicos
haberet tranquillitatem. Hunc deinde gutta, quam paralysin medici vocant, tam crudeliter
invasit, quod amens penitus factus est, adeo ut nihil sane sentiret, neminem cognosceret.
Vocati sumus denique et nos, quatenus iniuncta ei poenitentia communionem daremus.
Sed neque poenitentia quid esset, potuimus ei innotescere, postremo nec quid Deus esset,
potuimus eum facere agnoscere, aut Deum vel aliquem sanctorum invocare. Aestimabamus
certissime, daemonium illum habere. Vociferabatur enim, ut assolent insani, clamore
valido inconvenientia multa; et nisi teneretur violenter, non solum vestimenta verum
etiam discerpsisset membra. Auditur undique clamor accurrunt plurimi, alii plangentes
alii admirantes. Audivimus quoque nos in camera ipsius dominae lamentabilem illius vocem,
quae divino compuncta instinctu ait ad me, ut annulum qui sancti Anselmi fuerat,
quem etiam beatus papa Gregorius aliquamdiu habebat, in aqua lavarent, quam bibendam
sibi porrigerem, sperans, quod meritis ipsorum liberaretur. Surgens ergo et accepto annulo
perrexi ad eum, quem inveni miro modo vociferantem ac se ipsum discerpentem.
Nam licet eum quinque viri fortes tenerent, duo per crura duoque per brachia et unus
in capite, luctabatur tamen pectore ac ventre magis quam crederem, nisi praesens vidissem.
Accepta itaque aqua, annulum intus in nomine Domini posuimus, et aperto eius ore
in magna violentia cum cocleario parumper eum vix primo potavimus; qui non multo post
vocavit me ex nomine, atque incepit vocem meam agnoscere, et admonitus continuo invocavit
sanctum Anselmum, et ut breviter dicam, post unam, ut aestimo horam meritis sanctorum
confessorum, qui eodem annulo in divino utebantur officio, requievit mansuetissime
et loquebatur recte. Huic nempe miraculo multi intererant, qui praesentes viderunt
et audierunt, atque misericordiam Dei in suis sanctis confessoriblls glorificaverunt.
52. Haec de beatissimo patre ac patrono nostro sancto Anselmo Lucensi episcopo perpauca
quidem quantum ad ipsius merita sed vestris spero piis desideriis proficientia, ego
beati peccator presbyter suus in poenitentia, non dico filius, sed servus, ab ipso multis
cum lacrymis ad eundem ordinem promotus, venerabiliter vobis expetentibus explicavi
devotus. Precor vos, orate pro me.
Quae sequuntur a reverentioribus conscripta sunt, sicut ipsi aut viderunt, aut a fidelibus
intellexerunt.
53. Quadragesimo nono die a sancti viri transitu, sole iam occidente, per famulum
suum dignatus est Dominus ostendere et hoc miraculum. Venit ad tumulum sanctissimi
patris nostri quaedam de episcopatu Cremonensi, de ora illa quae dicitur Cancer, cui
albulum unius oculi lumen penitus abstulerat, alteri vero vix in die videndi facultas erat.
Quae orationibus aliquamdiu insistens, meritis sancti praesulis caecati oculi claritatem
recepit, alteri autem, cui meridies ad videndum antea vix suffecit, nunc crepusculum noctis
obedit.
Convenerat ad urbem Mantuanam pro veneratione sancti viri multitudo magna de
civitate et episcopatu Brixiae, inter quos erant quidam sub obtentu religionis, imo causa
simulationis. Ad quorum incredulitatem confutandam et ad credentium, qui ibi aderant,
fidem corroborandam Dominus omnipotens suam ostendit misericordiam. Quidam enim
senex de familia Manifredi, de loco qui dicitur Pigognata, ob incisionem unius genu, accedente
quoque alteri gutta, occasione huius incisionis officio pedum tribus mensibus
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|