Brutianae parmae  dicebantur scuta, quibus Brutiani sunt usi. 
 Bubinare  est menstruo mulierum sanguine inquinare. Lucilius  
(1186): «Haec», inquit, «te inbubinat, at contra te inbulbitat.»  
Inbulbitare est puerili stercore inquinare, dictum ex  
fimo, quod Graeci appellant bolbiton. 
 Bucerum pecus  de bubus dicimus. 
 Bustum  proprie dicitur locus, in quo mortuus est combustus  
et sepultus, diciturque bustum, quasi bene ustum; ubi vero  
combustus quis tantummodo, alibi vero est sepultus, is locus  
ab urendo ustrina vocatur; sed modo busta sepulchra appellamus. 
 Buteo  genus avis, qui ex eo se alit, quod accipitri eripuerit,  
vastitatisque esse causam his locis, quae intraverit, ut bubo,  
a quo etiam appellatur buteo. 
 Bucina  quam nos appellamus, Graeci bukanen a similitudine  
soni dicunt. 
 Bulimum  Graeci magnam famem dicunt, adsueti magnis et  
amplis rebus praeponere bou, a magnitudine scilicet bovis.  
Hinc est, quod grandes pueros boupaidas appellant, et mariscam  
ficum bousuckon. 
 Bub<l>eum  est genus quoddam vini. 
 Bucephalus  vocatus est equus Alexandri regis propter quandam  
bubuli capitis similitudinem. 
 Benna  lingua Gallica genus vehiculi appellatur, unde vocantur  
conbennones in eadem benna sedentes. 
 Besem  appellatum esse, quod bis triens sit, quamvis dura 
  |  
  |