: Chronicon Novaliciense

Pag 310

V


<XLVIII>. Fertur quod quadam die mansionarius illius ecclesię,
more assueto, dum extincxisset cetera lumina et accendisset
cereum unum, vespertino in tempore, in crastinum, cum surrexisset,
ut sonueret matutinum, illud cereum minime repperit,
sed candelam aliam in ceroferarium, cepitque mirari et interrogans
suum adseclam sum, hocine egisset. Respondit: «Non»
Voluit quippe auferre eam hinc, sed recordatus quid accidit cuidam
custodi, ut narratur in Libro Miraculorum, quia dum tolleret
candelam accensam positam ante altare, ex inproviso mox
conversa in colubrem, eius momordit digitum.
<XLIX>. Item contigit ut eodem loco, quem supra nominavimus,
erat monachus placidus et humilis. Apparuit ei quidam in
similitudine pastoris gestantem in manibus ferulam, dicendo:
«Vade, nuntia fratribus, ut sepe visitent has sacras edes, quia
fuerunt septem Greci, preceptor quorum ego fui, et inibi tumulantur».
Sic ait et statim evanuit ab oculis eius.

Torna all'inizio