quam tripliciter dividi et frequens usus indicati et veterum
pandit auctoritas. Aut enim prescripta dicitur. Cum scilicet
recipientis nomen prescribitur laudibus seu conditionibus nominis
subsequentibus, aut subscripta, cum recipientis nomen
omnibus prefatis subscribitur, aut circumscripta, cum laudibus
seu conditionum nominibus utrimque appositis recipientis nomen
quasi in medio scribitur.
Harum omnium manerierum exempla hec sunt:
Exemplum prescripte salutationis: "G. Dei munere
sancte Lucane ecclesie preposito totius prudentie fulgore preclaro
R. humilis clericus debiti famulatus obsequium" vel econtra
ultimo accusativo in genitivum et medio genitivo in accusativum
commutato, ut dicatur: "debiti obsequii famulatum" vel "famulamen"
vel "reverentiam" atque hec salutationis maneries amicis
precipue cunctis quoque convenire dubium non est.
Exemplum subscripte salutationis: "Amicorum amicissimo
omnino sapientie rutilanti fulgoribus N. indignus sacerdos indissolubile
dilectionis vinculum" vel econtra, et hec amicis,
verumtantum precipue subditis, maioribus vero incongruenter
accommodatur, abusive namque cunctis quandoque attribuitur.
Exemplum circumscripte: "Divina largiente gratia nimia
veneratione dignissimo summo et universali pontifici N. eximia
munificentie largitione celebrando . debite subiectionis obnixam
reverentiam ut patri et domno".
Hec presertim apostolico et imperatori aliisque etiam summis
prelatis tantum conveniens esse videtur.
Exemplum eiusdem ad imperatorem : "Christi largitionis munere
Romanorum imperatori augusto C. universis imperatorie
maiestati convenientibus sufficienter adornato divinitus
|
|