solito stimulatis, patrem nostrum et cunctos socios sic morbus tercianarius
furialis invasit, quod apud Beneventum quasi semineces recubant. Et licet
acerbi morbi moles non omnes attriverit et gravarit, tamen patrem
nostrum, quem iam diuturnitas temporis frigidum deduxit in senium, sic
depressit, quod medici non possunt hucusque de ipsius convalescentia
iudicare. Unde sentimus fervidas in corde puncturas, dum ipsi compatimur
in remotis partibus sic vexato et sui presentia in tante necessitatis
articulo constituto. Nos vero sicut de nobis ipsis habebimus curam eius,
nec deerit fragilitatis nostre sollicitudo vel studium, si divina miseratio
prestiterit iuvamentum.
|
|