Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 161

Tomus I


semper servastis, Imperio dignum et debitum
respectum habentes, in auxilium vestrum Caesareae
potentiae vires armavimus, et nobilem
militiam Germaniae bellis expertam ad tuitionem
vestri duximus destinandam. Alia etiam
vice, iste qui dicitur Papa, defensoris vestri
nomen assumpsit: sed nos, qui in vestris
laesionibus tangebamur, et angebamur intrinsecus,
defensinis onus prompta satis voluntate
suscepimus, non ipsius verbis inducti,
sed potius consideratione vestrae fidei imperialiter
excitati, ubi Papae personae sudoribus
non pepercimus, sed sub aestibus solis, sub
taediis pulveris, sub galea laboravimus, et lorica
in angusto: cum etiam privati suos labores
angustant, pro vobis laborabat Augustus, nec
laborantis votum aeris intemperies retardabat,
sed inducebat nobis labor solatium, per quem
quies vestra, et nostrorum fidelium parabatur,
tunc aeraria nostra patefacta sunt sumptibus in
vestrae commodum defensionis effusis. Et
quia in eis vestra quaerebatur utilitas, spem nobis
adfectati commodi redolebant. Ille vero,
qui inane nomen adsumpserat defensionis ab
hostilibus, pascebat vos verbis, et pascuorum
commoda subtrahebat, nec voluit vobis
in quantitatis modicae pecuniae tantum
mutuo subvenire, expectans, ut castrum
suo parandum edulio, de caverna educeret

Torna all'inizio