Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 13


Romulidum natis parere, ac inclita ferre
Gesta horum renuam nusquam, quecumque iubebunt.
Tendamus celeres igitur, qua Serra Farulfi
Nos vocat ad Clasium conflictus flentis et undas.
Eugubinensis ibi flagrat feralibus armis,
Rupas morans fluvii, vibrans et tela lacertis,
Audax, et nimium fatiem retinendo protervam,
Demolitur iter Perusinos versus agones.
Pandulfus vero, Romana vectus ab urbe,
Dux Perusine urbis, loquitur sic gentibus eius: -
Me stupor affecit quod sic audatia movit
Hos miseros hostes, oblitos quanta tulistis
Nuper in Assisii turmas victoria nobis.
Affuit hac vestre, si scirent, grandia fame,
Que servata tenet librorum summa senatus,
Quos mihi vulgavit iam cancellarius urbis.
Horret ubicumque hostes bis bella sub istis;
Thesalie bello Pharias intrastis arenas
Ac Libicas, qua recta dies et lucida noctes
Equat; et hec etiam crebro legisse recordor.
Tantorum memores huc ite, et nomine tanto
Affugient hostes campo, Griphonibus haustis,
A fatie vestraque cedent. Hic credite Romam;
Vos Romani estis, relevati tempore longo:
Hec urbis porte referunt, et pagina sculta:
Hec et Troiadum retinent exempla vetusta.
Quidne aliud restat, nisi quod geminetis honores,
Et quod Marte animos duplices ad tanta feratis?

Torna all'inizio