pelagi perierunt. Horum autem fratrum mors dum gentibus esset
incognita et de eorum morte nullus esset qui causam certitudinis
perhiberet, quidam credere uoluerunt eos diuino munere factos deos
et viuos, vt uoluit antiqua gentilitas, translatos in celum.
Hinc est quod poete dixerunt eos in celum assumptos constituisse
signum in zodiaci circulo quod usque in hodiernum diem signum
dicitur geminorum quia ex hiis geminis fratribus constitutum, licet antiqui
philosophi dixerunt ideo geminorum signum appellari quia geminis
diebus plus quam in aliis signis sol sub zodiaco decurrens moratur
in illo. Et sic quicquid dictum sit, duo fratres predicti pro eorum
Helene recuperatione sororis necis eorum tales primicias exsoluerunt.
Et quia Frigius Dares uoluit in hoc loco quorundam Grecorum et
Troyanorum colores et formas describere, qui, etsi non omnium,
saltem describere uoluit famosiorum. Asseruit enim in codice sui
operis, Greca lingua composito, omnes illos suis oculis inspexisse.
Nam sepius inter treguas factas inter exercitus ipse se ad Grecorum
tentoria conferebat, vniuscuiusque maioris formam inspiciens et
contemplans ut ipsorum in suo opere sciret describere qualitates.
Dixit enim primo Helenam speciositate nimia refulsisse, de cuius
statura et forma satis aperte supra retulimus, hoc addito quod ipse
dixit Helenam ipsam inter duo supercilia quandam habuisse modicam
et tenuem cicatricem, que miro modo decebat eandem. Agamenon
autem, rex multa proceritate, submissus, lacteo candore fulgebat.
Fortis erat in viribus, dum membris esset fortibus conformatus.
Laboris erat amicus, dum esset quietis impatiens, discretus, audax,
et multo loquendi lepore facundus. Menelaus autem, frater eius,
non erat tanta proceritate distensus, sed eius forma inter longitudinem
et terminos breuitatis medium decenti statura seruabat.
In armis erat strenuus et in bellandi desiderio nimium animosus.
Achilles uero mira pulchritudine fuit decorus, flauis crinibus sed
crispatis, oculis glaucis et grossis sed amorosi aspectus, amplum
habuit pectus et scapulas, brachia grossa, renes largos, et in
statura longitudinis competentis. Hic in fortitudine multa preualuit.
Nullus Grecorum tunc fortior ipso fuit, bellandi cupidus,
largus in donis, et prodigus in expensis. Tantalus uero corpore
|
|