De tribus Furiis infernalibus 							c.99v.b 
in generali, plene ac notanter. 
Rubrica LXXIX 
In hoc sexto circulo Virgilius ponit Furias, dictas 
quia feriant corda hominum stimulis viciorum. He 
quidem sunt tres, scilicet Allecto, Thesiphone et Megera, 
Acherontis et Noctis filie, secundum poetas omnes, 
dicuntque eas Iovis et Plutonis obsequio deputatas. 
De quibus dixit Virgilius, in XII Eneidos: 
"  Dicuntur gemine pestes cognomine Dire, 
Quas et Tartaream Nox intempesta Megeram 
Uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit 
Serpentum spiris ventosasque addidit alas. 
He Iovis ad solium sevique in limine regis 
Apparent, acuuntque metum mortalibus egris, 
Si quando letum horrificum morbosque deum rex 
Molitur, meritas aut bello territat urbes"  . 
Iste eadem anguineos crines habent, dicente Poeta materno 
in IX c. prime partis: 
"  Dove in un punto furon dritte ratto
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |