" inebriabuntur ab ubertate domus " dei. Si melodia: ibi angelorum
chori concinunt sine fine deo. Si quaelibet non immunda sed munda
voluptas: " torrente voluptatis suae potabit eos " deus.
Si sapientia: ipsa dei sapientia ostendet eis seipsam. Si amicitia:
diligent deum plus quam seipsos, et invicem tamquam seipsos, et deus
illos plus quam illi seipsos; quia illi illum et se et invicem per illum, et
ille se et illos per seipsum. Si concordia: omnibus illis erit una voluntas,
quia nulla illis erit nisi sola dei voluntas. Si potestas: omnipotentes erunt
suae voluntatis ut deus suae. Nam sicut poterit deus quod volet per seipsum,
ita poterunt illi quod volent per illum; quia sicut illi non aliud
volent quam quod ille, ita ille volet quidquid illi volent; et quod ille volet
non poterit non esse. Si honor et divitiae: deus suos servos bonos et
fideles supra multa constituet, immo " filii dei " et dii " vocabuntur " et
erunt; et ubi erit filius eius, ibi erunt et illi, " heredes quidem dei, coheredes
autem Christi ". Si vera securitas: certe ita certi erunt numquam
et nullatenus ista vel potius istud bonum sibi defuturum, sicut certi erunt
se non sua sponte illud amissuros, nec dilectorem deum illud dilectoribus
suis invitis ablaturum, nec aliquid deo potentius invitos deum et illos
separaturum.
|
|