cum vero ipse fortissime ad hostes clamaret se esse deum
et gladios igneos contra hostes vibraret, tunc Romani armati
cum clamore maximo in hostes impetum facerent et sic victoriam
obtinerent. cum igitur ista omnia fuissent completa, videntes
hostes ignem tam validum super murum elevari et de igne
voces humanas emitti et gladios ignitos vibrari, et audientes
ipsum se deum esse protestari, in tantum sunt territi et tremefacti,
quod in fugam protinus sunt conversi. sciebant enim
quod alique gentes ignem pro deo colebant. noverant insuper
quod Romani omnium gentium deos habebant. et
videntes illum ignem sic terribilem et loquentem, putaverunt
esse deum ignis, qui pro Romanis pugnaret. Romani igitur,
hostes fugientes insecuti, multos occiderunt et magnam victoriam
habuerunt. ille autem Ianus penitus fuit extinctus et conbustus.
deinde subdit Ysidorus quod Romani, volentes promissionem
servare illi Iano, quoddam templum maximum cum .C.
portis ad honorem populi edificaverunt et ipsum templum
Ianiculum vocaverunt. deinde quandam statuam maximam
eneam fabricaverunt, facies duas habentem, unam ante et
aliam retro, ita quod viri ad unam faciem et mulieres ad aliam
adorabant. mensem quoque ianuarium illi deo Iano consecraverunt,
depingentes illum mensem cum duabus similiter faciebus,
quarum una est ante, cum qua respicit tempus futurum, alia
est retro, cum qua respicit tempus preteritum. Ianuenses
|
|