consulabatur mecum et querebat a me super
illa re; scit enim amoris affectum quem habeo erga ipsum.
Sed videtur mihi quoniam consultus est a quibusdam sceleratis
viris ex quibus iam alio tempore exterminauit decem
mil[l]ia virorum, quibus cum hoc secretum reuelasset et
sompnium annunciasset, dederunt ei consilium, vt ipsum seducerent
suis mendaciis donec ipsum perderent et nos omnes.
Nunc autem surge et vade ad regem, et quere ab eo quid sit
suum negocium; ego enim dubito accedere ad eum. Vade igitur
tu prius, et bene aduerte quid tibi dice[re]t. Dixit regina:
Non possum nunc superuenire dum tristis est, (et) quia inter
me et ipsum accidit causa quedam. Dixit Beled: Hodie tantum
te oportet excedere modum, quia nullus ad ipsum
audet excedere, dum tristatur, nisi tu. Audiui enim ipsum
pluries dicentem: quandocunque tristarer et superueniret
mihi Helebat, mox vtique in me omnis tristicia et passio
cessarent. Accede igitur ad eum et loquere sibi delectabilibus
sermonibus, et forsitan letificab[er]is cor suum.
Et audiens regina hec verba surrexit et venit ad regem,
et situauit se ad caput eius et ait: Quid habes, domine
rex, et quid dixerunt tibi hi viri scelerati, donec te turbauerunt
suis mendaciis? et si vis contristari, indica mihi causam,
et contristabor tecum; sin autem, surge et exultemur,
quia, si exultetur rex, et ego quidem in eius exultatione
exultabor, et si tristabitur, debeo et ego secum contristari.
Ait ad eam rex: Nequaquam meum dolorem aggraues, interrogans
de tribulatione in qua sum. Et ait Helebat: Numquid
sic reputor in oculis tuis? Ecce nemo in tanta tristicia et
amaritudine stare debet, quod non accipiat consolationem
et gaudij refectionem a suo fideli amico. Sum enim, vt spero,
tua dilectissima amica; accipe a me solamen, ne in grauiores
|
|