Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 758


Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ex hoc ipso quod intellectus noster
accipit a phantasmatibus, sequitur in ipso quod scientiam habeat collativam,
inquantum ex multis sensibus fit una memoria, et ex multis memoriis unum
experimentum, et ex multis experimentis unum universale principium, ex quo
alia concludit; et sic acquirit scientiam, ut dicitur in 1 Metaph.,
et in fine Posteriorum, lib. 2, text. 37; unde secundum quod se habet intellectus
ad phantasmata, secundum hoc se habet ad collationem. Habet autem se ad
phantasmata dupliciter. Uno modo sicut accipiens a phantasmatibus scientiam,
quod est in illis qui nondum scientiam habent, secundum motum qui est a rebus
ad animam. Alio modo secundum motum qui est ab anima ad res, inquantum
phantasmatibus utitur quasi exemplis, in quibus inspicit quod considerat, cuius
tamen scientiam prius habebat in habitu.
Similiter etiam est duplex collatio: una qua homo procedit ex notis ad inquisitionem
ignoti; et talis collatio non fuit in Christo; alia secundum quam homo ea
quae habitu tenet, in actum ducens, ex principiis considerat conclusiones sicut
ex causis effectus; et talis collativa scientia fuit in Christo.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus loquitur quantum ad primum
modum collationis; unde subdit: «non enim habuit ignorantiam».
Ad secundum dicendum, quod discursus rationis non opponitur deiformitati
quae est per gratiam, sed quae est per ordinem naturae. Deus enim non accipit
cognitionem a phantasmatibus; unde anima recedit a Dei similitudine quantum
ad hoc magis quam Angeli, inquantum est forma corporis.
Ad tertium dicendum, quod umbra illa, ut dictum est, refertur ad genus cognitionis,
non ad limpiditatem in cognoscendo.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod ex limpiditate cognitionis contingit quod
scientia est magis unita et simplex: quia quanto limpidius videt intellectus, tanto ex
paucioribus potest cognoscere plura. Unde cum anima Christi habuerit limpidissimam
cognitionem inter omnes creaturas, scientia eius fuit magis unita, et per formas
magis universales quam aliqua scientia creaturae. Divisio autem habituum in
diversis rebus cognoscendis contingit in nobis ex hoc quod formae intelligibiles in
nobis sunt minime universales; unde oportet quod diversas res per diversas species
cognoscamus; et diversae species secundum genus faciunt diversos habitus
scientiarum; et propter hoc Angeli qui habent scientiam magis universalem, utpote
non acceptam a rebus, non habent cognitionem de rebus per diversos habitus.
Quia ergo anima Christi habuit scientiam magis universalem quam aliquis
Angelus, ideo non habuit diversos habitus quibus cognosceret, sed uno habitu
omnia cognovit quae ad hanc scientiam pertinent, quamvis diversis speciebus.

Torna all'inizio