24. AUGUST. ( lib. contra duas epist. Pelag. ad  
Bonif.,  q. 1, c. 10, tom. VII)  Si autem quod nolo .  
Ideo consentio legi quod non vult. 
25. AMBROS.  Sed quod inhabitat . Ipsa enim peccati 
corruptio, per conditionem offensionis manet  
in corpore. 
26. LANFR.  Invenio ergo . Concludit quod superius 
quaerebatur et probatum est, legem esse bonum,  
si tamen bonum velit. 
27.  Legem Ordo : invenio legem bonum, mihi  
volenti facere bonum. Quasi diceret: si bona ago,  
lex mihi bona est; si vero mala, lex mihi mors est. 
28.  Volenti mihi . Voluntas animae est, quae in  
Deo bonum vult facere, ut malum expellat, quod  
sibi adjacet ex vicinitate carnis. 
29.  Condelector . Hic aperte exponit quae superius  
multis modis obscure dixit, et maxime superiorem  
versum 
30.  Aliam legem . Aliam legem hic vocat, hortamenta 
concupiscentiae; quae quasi imperat homini  
peccare. 
31.  Legi mentis meae . Mens jubet a malis discedere  
et bona facere, et haec est lex ejus. 
32. AUGUSTINUS. ( De verb. apost.  serm. 6, c. 12,  
tom. X.)  Infelix ego homo!  Sic, sic liberaberis a corpore  
mortis hujus, ut mortale hoc induat immortalitatem,  
et corruptibile hoc induat incorruptionem. 
CAP. VIII.—1. AMBROS.  Lex enim spiritus . Quia  
prior lex ab errore malo imbuit. Haec autem cum  
nec in corde peccare dicit debere, lex spiritus vocetur,  
ut totum faciat hominem spiritualem. 
2. LANFR.  Lex enim spiritus . Causa cur non secundum 
carnem ambulant. Memoria enim legis Dei; 
  |  
  |