Celsus ex Graeco kellein dictus.
Celeres antiqui dixerunt, quos nunc equites dicimus, a Celere,
interfectore Remi, qui initio a Romulo his praepositus
fuit; qui primitus electi fuerunt ex singulis curiis deni, ideoque
omnino trecenti fuere.
Cermalus locus in Urbe sic nominatus.
Columnae dicae, quod culmina sustineant.
Cermalus calciamenti genus.
Crepidines saxa prominentia.
Cloacae a conluendo dictae.
Cluras simias a clunibus tritis dictas existimant.
Crustumina tribus a Tuscorum urbe Crustumeria dicta est.
Clucidatum dulce et suave dicebatur.
Cloelia familia a Clonio, Aeneae comite, est appellata.
Clumae folliculi hordei.
Clutum Graeci kluton dicunt. Unde accepta praepositione
fit inclytus. ln enim saepe augendi causa <a>dicimus, ut invocavit,
inclamavit.
Clipeum antiqui ob rotunditatem etiam corium bovis appellarunt,
in quo foedus Gabinorum cum Romanis fuerat descriptum.
Classes clipeatas antiqui dixerunt, quos nunc exercitus vocamus.
Cloeliae fossae a Cloelio, duce Albanorum, dicta.
Claudere et clavis ex Graeco descendit, cuius rei tutelam
penes Portunum esse putabant, qui clavim manu tenere fingebatur
et deus putabatur esse portarum.
|
|