QUAESTIO 1
Hic quatuor quaeruntur: 1. Utrum in aliqua creatura imago Dei inveniri possit;
2. In quibus inveniatur; 3. Utrum in illis in quibus invenitur aequaliter inveniatur;
4. De differentia imaginis et similitudinis.
ARTICULUS 1
Utrum aliqua creatura possit dici esse ad imaginem.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod nulla creatura possit dici ad imaginem Dei esse. Cuiuscumque
enim est aliqua imago creata, ei contingit aliquam imaginem ponere. Sed Deo
non contingit aliquam imaginem ponere. Isai. 40, 18: «Cui similem fecistis
Deum aut quam imaginem ponetis ei?». Ergo etc.
2. Praeterea, proprietates unius non inveniuntur in alio. Sed imago indicat proprietatem
Filii, ut in primo dictum est, qui increatus est. Ergo nulli creaturae
convenit.
3. Praeterea, in imagine importatur convenientia quaedam cum aliquo uno;
unde dicit Hilarius, imaginem esse speciem non differentem eius
rei ad quam imaginatur. Sed quaecumque conveniunt in aliquo uno, habent aliquid
prius et simplicius se, sive sit convenientia analogiae, sive univocationis:
est enim ens prius substantia et accidente, sicut animal prius homine et equo.
Deo autem nihil est prius et simplicius. Ergo non potest esse eius imago in
creatura.
4. Praeterea, de ratione imaginis est aequalitas: dicit enim Hilarius,
imaginem esse rei ad rem coaequandam. Sed nulla aequalitas potest
esse creaturae ad Deum. Ergo nec imago eius esse potest.
5. Item, infinite distantium non potest esse indiscretio et unio. Sed imago, ut
dicit Hilarius, est similitudo indiscreta et unita. Ergo creatura non potest
esse ad imaginem Dei, a quo in infinitum distat.
CONTRA est quod habetur Genesis 1, 26: «Faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram».
Praeterea ad perfectionem operis exigitur ut perducatur in similitudinem agentis.
Sed «Dei perfecta sunt opera»: deuter. 32, 4. Ergo oportet esse aliquod
operum eius in quo ipsius imago repraesentetur.
|
|