in bonum per accidens in quantum causat bonum occasionaliter, sicut
ex persecutione tirannorum occasionatur patientia martirum. Et sic ex mutuo
ad usuram interdum occasionatur evasio mortis corporalis vel forte spiritualis,
ut non committat furtum vel aliud peccatum. Ad quartum dicendum
quod iudex dans preceptum alicui quem pro certo scit transgressurum,
absque dubio peccaret, nisi faciat coactus ex ordine iuris; puta quando aliquis
fecit aliquid in preterito cuius contrarium iurabit, si ei precipiatur. Set si aliquid
sit faciendum in futuro dependens ex hominis libero arbitrio, non potest
ibi esse omnimoda certitudo. Iudex autem universalis omnium deus non
consensit in transgressionem precepti quam parentes per liberum arbitrium
poterant vitare, alias non peccassent non iurando, set consensit in permissionem
talis transgressionis propter maius bonum quod ex tali malo erat eliciturus.
Ad quintum dicendum quod si quis ea intentione pecuniam alicui
usurario commicteret ut exinde lucrum usurarium quereret, absque dubio
peccaret tamquam consentiens in peccatum et similiter si quis concedit pecuniam
suam scienter et de quo credit quod utatur ea ad usurarium lucrum,
quod alias exercere non posset. Si vero aliquis pecuniam suam usurario tradit
alias usuras exercenti nec defectum pecunie quantum ad hoc in aliquo
patienti, non ut ille lucretur, set propter suam necessitatem, magis utitur
malitia illius quam in peccatum eius consentiat vel materiam peccandi ei
tradit. Et ideo hoc absque peccato fieri potest, nisi propter pecuniam traditam
plures actus usurarios exerceat quam de pecunia sua posset commictere.
Ad sextum dicendum quod tales non [con]sentiunt in peccatum furti,
set utuntur malitia alterius, vel materiam ei non subtrahunt pro aliquo incommodo
iurando, quod quidem licite fieri potest. Ad septimum dicendum
quod si potest resistere et non resistit, peccat, maxime quando tenetur ex
officio suo. Ad octavum dicendum quod licet aliquibus videatur quod non
teneantur ad restitutionem, tamen non negant quin peccent. Magister
enim latronum qui docet artem furandi, licet peccet, non tamen tenetur restituere
quicquid docti ab eo postea furati sunt ut dicunt. Et tamen teneatur
non teneatur restituere, opus est distincione. Ad nonum dicendum quod licet
peccatum alterius sit malum de natura sua, tamen permissio peccati est bona
et iterum licet malum non sit ordinabile in bonum per se, tamen ex eo potest
elici bonum ex prudentia ordinantis.
C. XI. Ostensa perversitate status hominum mundanorum, consequenter
videndum est de perversitate actus eorum, qui est actus peccatorum,
idest actus peccati, qui notatur in hoc quod fenerari, idest mutuare ad usuram
dicuntur. Quod quidem potest dupliciter intelligi. Uno modo quod omnis
fenerans peccet, alio modo quod omnis peccator sit fenerator. Circa primum
notandum quod omnis fenerans peccat et commictit peccatum. Fenerari
enim est contra omnis regule rectitudinem, Primo enim est contra regulam
nature, ut pote quia est contra naturam omnis creature tam subcelestis
quam etiam supercelestis. Subcelestis in quam et quantum ad elementa et
quantum ad mixta et quantum ad vegetabilia et quantum ad sensibilia et
quantum ad rationalia, idest homines. Est enim contra naturam elementi
terre primo quia terra de natura sua reddit fructum seminanti, set usurarius
|
|