De narratione nichil hic dicatur, quoniam in ea beniuolentia 
non captatur, sed rem meram mere explanare 
conatur. 
Ceterum captationis modos in epistolis tres esse necessarios 
nouimus.  quarto frequenter non utimur.  aut enim 
ab eo qui mittit seu cui mittitur captatio capitur, uel ex 
ipsa re, id est ex hoc quod illorum alter uel utrique diligunt 
conmendando beniuolentiam captent. 
X. 
Sunt preter hoc duo necessaria, id est coma et cola, 
sine quibus orator perfecta non utitur eloquentia. 
Est coma diuisio, uidelicet subsequens precedenti non 
multum inpar positio, quando scilicet distinctiones uidentur 
quasi currere.  et sint inter se fere conpares.  uerbi 
gratia:  uestre dilectionis et fraternitatis littere meas ad aures 
usque uenere: quarum presentiam uellem si possem pre oculis 
semper habere  .  hoc in epistola est necessarium.  sine 
quo inconcinnum constat omne prosaicum. 
Colam uero membrum esse dicimus, quando diuersa 
uel aduersa responsiua uel simpliciter positiua accidentia 
uni rei damus, quibus laudem uel uituperationem quadam 
uerborum conculcatione expolite signamus. 
Quarum quasdam sine interrogatione, quasdam 
interrogatiue inuenietis, ut subsequenter in epistolis 
patebit.
  |  
  |