ut testatur Apostolus, I Timo. IIII, non est abstinendum a cibis,
quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus
et his qui noverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona, et nichil
reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sequitur in
auctoritate Eccli.: et est cibus cibo melior. Quod ad litteram verum
est, ut etiam experientia docet. Nam melior est panis frumenti
quam ordeaceus. Quantum vero ad spiritualem cibum, verissimum
est quia melior est cibus Eucharistie quam aliquis alius corporalis
cibus. Unde Dominus, Io. VI: Caro mea vere est cibus. De hoc
cibo Dominus dixit Augustino: 'Cibus sum grandium; cresce,
et manducabis me'. Secundum alium intellectum possumus
etiam exponere auctoritatem propositam: ut dicamus Omnem
escam manducabit venter, quia theologia nostra, sive divina Scriptura
omnem aliam scripturam recipit ad serviendum sibi, que
tamen bonis moribus et catholice fidei non contrariatur; et est
cibus cibo melior, quia meliora sunt verba prophetarum quam
poetarum, et Christi et evangelistarum quam Aristotilis et phylosophorum».
Audiens hec frater Petrus fecit sicut faciunt nonnulli,
qui, quando in disputatione deficiunt, ad convitia convertuntur,
et ait: «Istud esset hereticum dicere, scilicet verba infidelium
pro testimonio sumere. De Merlino loquor, cuius testimonium
assumpsisti».
Probatur hic quod verba infidelium possumus pro testimonio sumere propter
sex rationes.
Provocatus frater Hugo dixit ei: «Mentiris, et probabo
te multipliciter esse mentitum. Primo, testimonio Domini, cui
Iohannes dixit, Luc. IX: Preceptor, vidimus quemdam in nomine
tuo eicientem demonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur
nobiscum. Et ait ad illum Iesus: Nolite prohibere. Qui enim non
est adversus vos, pro vobis est. Secundo, quia Apostolus, ad Ro.
XV, nullam specificat nec excludit scripturam, sed generaliter
dicit: Quecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.
Tertio quia in epistola ad Titum I Apostolus utitur gentilis vatis
|
|